HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLV: De trina oratione Domini in villa Gethsemani

#Matth. XXVI; Marc. XIV; Luc. XXII; Joan. XVIII

Tunc venit cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, quae est ad radicem montis Olveti trans torrentem Cedron. Cedron genitivus est Graecus pluralis, qui Latine dicitur Cedrorum. Et introivit Jesus in hortum cum discipulis suis. Sciebat autem et Judas locum illum, quia consueverat Jesus illuc venire cum discipulis suis. Et cum intrasset, dixit eis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem, et etiam vos orate ne intretis in tentationem, ne scilicet succumbatis tentationi. Et assumpto Petro, et filiis Zebedaei coepit contristari, et ait: Tristis est anima mea, usque ad mortem. Usualiter dictum est, id est multum tristis est anima mea, vel tristis est usque ad timorem mortis et pro timore mortis. Testabatur autem pro ruina apostolorum, vel potest esse usque exclusivum. Tristabatur enim, donec se et suos morte sua liberaret. Vel inclusivum, scilicet, donec post mortem suam redirent apostoli ad fidem ejus. Et progressus ab eis quantum jactus est lapidis, procidit in faciem suam, et orabat: Abba Pater, si possibile est, transfer hunc calicem a me. Idem est Abba, quod Pater. Et est Abba Hebraeum et Syrum, Pater Graecum et Latinum. In quo innuit Deum Patrem esse omnium gentium. Ut verus homo horrebat mortem, et vellet non mori, si fieri posset de justitia. Habebat enim justitia Patris, ut Christus pateretur, et a constitutione mundi hoc sacramentum ab eo erat praeostensum. Haec voluntas non moriendi gloriosos martyres fecit. Non enim vult sensus carnis, nisi quod delectat. Si autem delectaret eos mori, non inde viderentur mereri, sed quia hanc moriendi voluntatem subjiciunt Deo, merentur. Unde et Christus subdidit: Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu. Quidam tamen adhaerentes particulae demonstrativae, scilicet hunc, dicunt orasse misericorditer pro Judaeis, ut si fieri posset, quod intrarent gentes, sine caecitate Judaeorum, non biberet hunc calicem, mortem scilicet a Judaeis, quae sibi imminebat. Et cum venisset ad discipulos, invenit eos dormientes. Et ait Petro: Sic non potuisti, etc. Vel ait Petro sic ironice, quasi dicat: Sic erat faciendum? In communi autem dixit illis tribus: Quid dormitis? Spiritus quidem promptus est, subaudi, vester, quasi promptulum habuistis spiritum, in promittendo mori etiam pro me, sed nunc patet carnis infirmitas. Secundo abiit, et oravit eumdem sermonem. Et apparuit illi angelus confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat, id est in certamine contra mortem. Jam quasi vincebat mortem in animo, dum etiam mori volebat, quam post vicit actu ipso, scilicet resurgendo. Etfactus est sudor ejus, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Et rediens ad discipulos invenit eos dormientes. Tertio abiit, et oravit eumdem sermonem. Tunc venit ad discipulos, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Et cum paululum dormissent, ait: Surgite. Sufficit, eamus. Ecce prope est, qui me tradet.